COTONEA Mala

COTONEA Mala
COTONEA Mala
memorantur Plinio, l. 15. c. 11. His (pineis nucibus) proxima amplitudine mala, quae vocamus Cotonea et Graeci Cydonea, ex Creta Insula advecta. Incurvatos trahunt ramos prohibentque crescere parentem. Plura eorum genera, chrysomela, incisuris distincta, colore ad aurum inclinatô. Quae candidiora ---- odoris praestantissimi sunt. Est Et Neapolitanis suus honos. Minora ex eodem genere struthea odoratius vibrant, serotinô proventu, praecoci vero musteu etc. Coquebantur ea in musto, et alii etiam odores adiciebantur, de qua conditura Plautus agit Persâ, Act. 1. Sc. 3. v. 7.
Commisce mustum, struthea colutheaque appara,
Bene ut in scutris concaleat, et calamum inice.
Vide Columellam, l. 12. c. 19. et 41. οἶνον κυδωνίτην Graeci vocant, et γλεῦκος in eadem conditura usurpant. Sunt autem Struthea, uti visum Plinio, minora cotonea: aliis tamen maiora, in quibus Dioscorides est, qui ἀλήθινα vocat minora Cydonia, h. e. vera, et a maioribus, quae Struthea ille appellat, Cotonacea hodie Galli, distinguit. Et quidem parav illa Cydonia, rotunda et odorata sunt, Pommes coin vulgo Gallis, e quibus hodieque Genuenses delicatissimum suum cydoniatum parant. Sed et alius horum malorum usus fuit. Plinius, d. l. Omnia iam et virorum salutatoriis cubilibus inclusa, simualchris noctium consciis imposita. Ubi cubicula salutatoria vocat, in quibus divitem, e dormitorio suo prodeuntem, communis amicus, ut inquit Manilius, l. 7. saltutabat, vide Hadr. Turneb. Advers. l. 13. c. 28. Ad cuiusmodi cubiculorum ornatum erectas et comparatas imagines, simulacra noctium conscia appellat, Dalechampius. Not. ad loc. Vide quoque Casaubon. ad Suetonium, p. 70. et infra Cydonia. De Cydoneis vero Malis Sinensium, aliquid supra, in voce Bonia ma.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • CYDONIA Mala — Graecis dicta sunt, quae Cotonea Latinis, a Cydone, Cretensium praecipuâ urbe, unde ea allata primitus. Ea indigitat Virgil. Ecl. 2. v. 51. Ipse ego cana legam tenerâ lanugine mala. Inter coetera enim multâ lanugine sunt conspicua, incisurisque… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • STRUTHEA Mala — Graece ςτρούθεια, apud Plautum Persa, Act. 1. Sc. 3. v. 7. Commisce mulsum, struthea, colutheaque appara, Bene ut in scutris concaleat de genere sunt cydoniorum malorum, de quibus Plin. l. 15. c. 11. Minora, inquit, ex eodem genere struthia… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Quitte — Quitte: Der Name des zu den Rosengewächsen gehörenden, in Transkaukasien beheimateten Baumes und seiner apfel oder birnenförmigen Frucht (mhd. quiten, ahd. qitina) geht auf vlat. quidonea zurück, das für lat. cydonea (mala) »Quittenäpfel« (= lat …   Das Herkunftswörterbuch

  • MUSTUM — apud Plautum in persa Aotu 1. Sc. 3. Commisce mustum, struthea coluteaque appara, Bene ut in scutris concaleat, et calamum inice. Ubi mulsum alii legunt. Sed ex eo loco Plauti probare satagit Plin. l. 14. c. 13. laudatissima fuisse apud priscos… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • pomme — Une Pomme, Malum, prima longa. Il vient de Pomum. Pommes aigres, Mala immitia. Pomme de bosquet, ou de bois, Vnedo vnedonis. Pommes de coing, Cydonia, aut Cotonea, vel Struthia mala, quae et Struthiomela, Chrysomela. Pommes qui sont de garde,… …   Thresor de la langue françoyse

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”